[J.M.GALLANAR=Éditeur]





JEAN JACQUES ROUSSEAU .






 TRADUCTION DE L'APOCOLOKINTOSIS DE SENEQUE, Sur la mort de l’Empereur Claude.






[Mars 1758/1759; Bibliothèque de Neuchâtel, ms. R. 10; le Pléiade édition, t. V, pp. 1213-1226== Du Peyrou/Moultou 1780-1789 quarto édition, t. VII, pp. 379-419.]




[380/381] L. A. SENECAE CLAUDII CAESARIS APOKOLYNTOSIS.


Quid actum sit in coelo ante diem tertium eidus Octobris; Asinio  Marcello , Acilio Aviola Coss. anno novo, initio faeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil offensae vel gratiae dabitur. Haec ita vera si quis quaesierit unde sciam : primum si noluero, non respondebo. Quis coacturus. est ? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium secerat , aut regem aut fatuum nasci oportere.



Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico jurato res exegit ? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerite ab eo qui Drusillam euntem in coelum vidit. Idem Claudium vidisse se dicet iter facientem , non passibus aequis. Velit , nolit, necesse est, illi omnia videre , quae in coelo, agantur. Appiae viae curator est : qua scis & divum Augustum , & Tiberium Caesarem, ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli

narrabit; coram pluribus nunquam [382/383] verbum faciet. Nam ex quo in Senatu juravit se Drusilla vidisse coelum ascendentem , & illi pro tam bono nuntio nemo credidit quid viderit, verbis conceptis adfirmavit, se non indicaturum etiamsi in medio foro hominem vidisset occisum. Ab hoc ego quaecumque audivi, certè clara affero , ita illum salvum & felicem habeam.




Jam Phoebus breviore viâ contraxerat ortum
Lucis, & obscuri crescebant tempora somni.

Jamque suum victrix augebat Cynthia regnum:
Et deformis hiems gratos carpebat honores

Divitis autumni, visoque senescere Baccho
Carpebat raras serus vindemitor uvas.



Puto magis intelligi si dixero , mensis erat October, dies tertius eidus Octobris. Horam non possum tibi certam dicere ; faciliùs inter philosophos quàm inter horologia conveniet. Tamen [384/385] inter sextam & septimam erat. Nimis rusticè acquiescunt oneri poetae , non contenti ortus & occasus describere , ut etiam medium diem inquietent. Tu sic transibus horam tam bonam ?



Jam medium cursu Phoebus diviserat orbem;
Et propior nocti fessas quatiebat habenas ,

Oblico flexam deducens tramite lucem,


Claudius animam agere coepit, nec invenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio ejus delectatus esset, unam de tribus Parcis educit , & ait : Quid soemina crudelissima hominem miserum torqueri pateris , nec umquam meritum, ut tamdiù cruciaretur ? Annus sexagesimus & quartus est , ex quo cum anima luctatur. Quid

huic invides ? Patere mathematicos aliquando verum dicere , qui illum ex quo Princeps factus est , omnibus annis , omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant; horam ejus nemo novit. Nemo enim illum unquam natum putavit. Fac quod faciendum est.



Dede neci : melior vacua fine regnet in aulâ.


[386/387] Sed Clotho : Ego mehercule, inquit, pusillum temporis adjicere illi volebam , dum hos pauculos qui supersunt , civitate donaret. Constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos , togatos videre. Sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui , & tu ita jubes fieri, fiat. Aperit tum capsulam, & tres fusos profert. Unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. Hos, inquit, tres uno anno exiguis temporum intervallis divisos , mori jubebo : nec illum incomitaturn dimittam. Non oportet enim eum , qui modo se tot millia hominum sequentia videbat, tot praecedentia , tot circumfusa, subitò solum destitui. Contentus erit his interim

convictoribus.



Haec ait , & turpi convolvens stamina fuso

Abrupit stolidae regalia tempora vitae.

At Lachesis redimita comas , ornata capillos,

Pieria crinem lauro frontemque coronans,

Candida de niveo subtemina vellere sumit,

Felici moderanda manu : quae ducta colorem

Asumpsere novum : mirantur pensa sorores.

Mutatur vilis pretioso lana metallo

Aurea formoso descendunt saecula filo.

Nec modus eis illis , felicia vellera ducunt,

Et gaudent implere manus , sunt dulcia pensa,

Sponte sua festinat opus , nulloque labore

Mollia contorto descendunt stamina fuso.

Vincunt Tithoni, vincunt & Nestoris annos.

[388/389] Phoebus adest cantuque juvat , gaudetque futuris:

Et laetus nunc plectra movet, nunc pensa ministrat.

Detinet intentas cantu, fallitque laborem.

Dumque nimis citharam, fraternaque carmina laudant,

Plus solito nevere manus: humanaque fata

Laudatumm transcendit opus. Ne demite Parcae,

Phoebus ait : vincat mortalis tempora vitae ,

Ille mihi similis vultu , similisque decore ,

Nec cantu, nec voce minor : felicia lassis

Saecula praestabit, legumque silentia rumpet.

Qualis discutiens sugientia lucifer astra ;

Aut qualis surgit redeuntibus hesperus astris:

Qualis cum primum tenebris aurora solutis

Induxit rubicunda diem, sol adspicit orbem

Lucidus , & primos è carcere concitat axes:

Talis Caesar adest, talem jam Roma Neronem

Adspicit , flagrat nitidus fulgore remisso

Vultus, & affuso cervix formosa capillo.



Haec Apollo. At Lachesis, quae & ipsa homini fortissimo faveret , fecit , & plena orditur manu , & Neroni multos annos de suo donat. Claudium autern jubent omnes χαιροντας, ευφημχντας εχπεμειν δσμων. Et ille quidem animam ebulliit, & eo desiit vivere videri. Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causâ illos timere. Ultima vox [390/391] ejus inter homines audita est, cum majorem sonitutn emisiffet illâ parte , quâ facilius loquebatur : Vae me, puto, concacavi me. Quid autem fecerit, nescio : omnia certe concacavit.



Quae in terris postea sint acta, supervacuum est referre. Scitis enim optime : nec periculum est, ne excidant, quae memoriae publicum gaudium impresserunt. Nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint audite : fides penes auctorem erit. Nunciatur Jovi, venisse quemdam bonae staturae, bene canum, nescio quid illum minari : assiduè enim caput movere, pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cujus nationis esset? respondisse, nescio quid

perturbato sono , & voce confusâ , non intelligere se linguam ejus ; nec Graecum esse , nec Romanum, nec ullius gentis notae.



Tum Jupiter Herculem , quia totum orbem terrarum pererraverat, & nosse videbatur omnes nationes , jubet ire & explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo adspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit: ut vidit novi generis faciem , insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis , sed

(qualis esse marinis belluis solet) raucam & implicatam , putavit sibi tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti , visus est quasi homo. Accessit itaque , & quod facillimum fuit Graeculo , ait : τις ποθεν εις ανδωυ ποταιοι πτολις.




[392/393] Ubi haec Claudius, gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque & ipse Homerico versu Caesarem se esse significans ait:


Ιλιοθεν με φερων ανεμος κιχονεοζι πελαοτεν.


Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:


ξνθα δ` εγων πολιν εωραθον, ωλεσα  δ` αυτους.


Et imposuerat Herculi homini minimè vafro , nisi fuisset illic Febris , quae fano suo relicto sola cum illo venerat : ceteros omnes deos Romae reliquerat. Iste , inquit, mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum ipso tot annos vixi , Lugduni natus est : Marci municipem vides : quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem à Vienna natus

est, Gallus Germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat , Romam coepit. Hunc ego tibi recipio Lugduni natum, ubi Licinius multos annos regnavit. Tu autem qui plura loca calcasti, quam ullus mulio perpetuarius , Lugdunenses scire debes , & multa millia inter Xanturn & Rhodanum interesse.



Excandescit hoc loco Claudius , & quanto potest murmure irascitur.  Quid diceret, nemo intelligebat. Ille autem Febrim duci jubebat, illo gestu solutae manus , & ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. Jusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos , adeo illum nemo curabat.




[394/395] Tum Hercules : Audi me, inquit, tu, & desine fatuari: venisti huc , ubi mures ferrum rodunt. Citiùs mihi verum, ne tibi alogias excutiam. Et quo terribilior, esset , tragicus fit , & ait :



Exprome propere , sede quâ genitus cluas ,

Hoc ne peremptus stipite, ad terram accidas.

Haec clava reges saepe mactavit feros ,

Quid nunc profatu vocis incerto sonas ?

Quae patria, quae gens mobile eduxit caput ,

Edissere : equidem regna tergemini petens

Longinqua regis, unde ab Hesperio mari

Inachiam ab urbem nobile advexi pecus.

Vidi duobus imminens fluviis jugurn

Quod Phoebus ortu semper obverso videt:

Ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit,

Ararque dubitans quo suos cursus agat,

Tacitus quietis alluit ripas vadis.

Est ne illa tellus spiritus altrix tui ?



Haec satis animosè & fortiter. Niholominus mentis suae non est, & timet μωρου πληγην. Claudius ut vidit virum valentem oblitus nugarum, intellexit neminem parem sibi Romae fuisse : illic non habere se idem gratiae : Gallum in suo sterquilinio [396/397] plurimum posse. Itaque quantum intelligi potuit, haec visus est dicere.



Ego te fortissime deorum Hercules, speravi mihi affuturunt apud alios : & si quis à me notorem petiisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram, qui tibi ante templum tuum jus dicebam totis diebus mense Julio & Augusto. Tu scis quantum illic miseriarum pertulerim, cum causidicos audirem, & diem & noctem : in quos si incidisses, valde fortis licet, maluisses cloacas augiae purgare : multo plus ego stercoris exhausi. Sed quoniam volo, non mirum , quod impetum in curiam fecisti : nihil tibi clusi est.



Modò dic nobis, qualem deum istum fieri velis : `επιχονρειος ζεος non potest esse : ουτε αυτος ωραγμα εχει, ουτε αλλοις παρεχει. Stoicus ? quomodo potest rotundus esse (ut ait Varro) sine capite; sine praeputio ? Est aliquid in eo stoici Dei : jam video , nec cor nec caput habet. Si mehercules à Saturno petiisset hoc beneficium cujus mensem toto anno celebravit saturnalia ejus princeps non tulisset. Illum Deum ab Jove, quem quantum quidem in illo fuit , damnavit incesti. L. Syllanum euim generum suum occidit. Oro per quod sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, maluit Junonem vocare. Quare , inquit , quaero enim , sororem suam stulte studere ; Athenis dimidium licet, Alexandriae totum ? Quia [398/399] Romae , inquit , mures molas lingunt; hic nobis curva corrigit. Quid in cubiculo suo faciat, nescio : etiam coeli scrutatut plagas , deus fieri vult. Parum est quod templum in Britanniâ habet , quod hunc barbari colunt , & ut deum orant.  Αλωρου φιλατου χηιν.


Tandem Jovi venit in mentem, privatis intra curiam morantibus sententiam dicere , nec disputare. Ego, inquit, P. C. interrogare vobis permiseram , vos mera mapalia fecistis. Volo servetis disciplinam curiae. Hic qualiscumque est , quid de nobis existimabit?



Illo dimisso , primus interrogatur sententiam Janus pater: is designatus erat in Kal. Julias postmeridianus Cos. homo quantumvis vaser, qui semper videt αμα ωροοξω χι` οπισσω. Is multa diserte , quod in foro vivat, dixit, quae notarius persequi non potuit : & ideo non refero : ne aliis verbis ponam , quae ab illo dicta sunt. Multa dixit de magnitudine deorum : non debere hunc vulgo dari honorem. Olim , inquit, magna res erat , Deum fieri : jam fama

nimium fecisti. Itaque ne videar in personam , non in rem sententiam dicere, censeo, ne quis post hunc diem Deus fiat ex his qui αρχρης χατρπον εδουσιν: aut ex [400/401] his , quos alit ζειδωρος αρ`χρα. Qui contra hoc S. C. deus factus, fictus, pictusve erit , eum dedi larvis , & proximo munere inter novos auctoratos , ferulis vapulare placet.



Proximus interrogatur sententiam Diespiter Vicae Potae filius, & ipse designatus Cos. nummulariolus. Hic quaestu se sustinebat , vendere civitatulas solebat. Ad huncce belle accessit Hercules , & auriculam ei tetigit. Itaque in haec verba censet : Cum Divus Claudius Divum Augustum sanguine contingat, nec minus Divam Augustam aviam suam , quam ipse Deam esse jussit , longeque omnes mortales sapientia antecellat , sitque è republicâ esse aliquem,

qui cum Romulo possit:

     

...................Ferventia rapa vorare:



censeo , ut D. Claudius ex hac die Deus fiat , ita uti ante eum quis optimo jure factus sit : eamque rem ad μεταμορφωδης Ovidii adjiciendam.



[402/403] Variae erant sententiae & videbatur Claudius sententiae vincere. Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc, modo illuc cursabat : & aiebat. Noli mihi invidere, mea res agitur : deinde si quid volueris, invicem faciam : Manus manum lavat.



Tunc Divus Augustus surrexit sententiae suae dicendae , & summa facundia disseruit. P. C. vos testes habeo , ex quo deus factus sum , nullum verbum me fecisse, Semper meum negotium ago. Sed non possum amplius dissimulare, & dolorem quem graviorem pudor facit , continere. In hoc terra marique pacem peperi ? Ideò civilia bella compescui? Ideo legibus urbem fundavi , operibus ornavi ? Et quid dicam P. C. non invenio : omnia infra indignationem verba sunt. Confugiendum est itaque à me ad Messalae Corvini disertissimi viri illam sententiam . Praecidit jus imperii. Hic P. C. qui nobis non posse videtur muscam excitare , tam facile homines occidebat, quam canis exta edit. Sed quid ego de tot acribus viris dicam ? Non vacat deflere publicas clades intuenti domestica mala.

Itaque illa omittam , haec referam. Etiamsi Phormea Graece nescit ego scio. ENTIKONTONΥΚΗΝΔΙΗΣ senescit. Iste quem videtis , per tot annos sub meo nomine latens , hanc mihi gratiam retulit , ut duas Julias proneptes meas occideret, alteram ferro , alteram fame : unum abnepotem L. Syllanum. Videris Jupiter, an in caussa mala certe in tua, si hic inter nos futurus est. Dic mihi, Dive Claudi, quare quemquam ex his, quos, quasque occidisti , antequam de caussa cognosceres, [404/405] antequam audires , damnasti ? Hoc fieri solet ? in coelo fit. Ecce Jupiter , qui tot annos regnat , uni Vulcano crus fregit, quem



ριψε ποδος τεταγων απο βηλου φεαωεσιοιο.


& iratus fuit uxori , & suspendit illam : num quid occidit ? Tu Messalinam, cujus aeque avuriculus major eram , quam tuus, occidisti. Nescio, inquis ? Dii tibi malefaciant : adeo istud turpius est, quod nescis , quam quod occidisti.




Iste C. Caesarem non desiit mortuum prosequi. Occiderat ille socerum : hic & generum. Caius Caesar Crassi filium vetuit Magnum vocari : hic nomen illi reddidit , caput tulit. Occidit in una domo Crassum Magnum , Scriboniam , Tristioniam , Assarionem , nobiles tamen : Crassum vero tam fatuum , ut etiam regnare posset. Cogitate P. C. quale portentum in numerum deorum se recipi cupiat. Hunc nunc deum facere vultis ? Videte corpus ejus, diis iratis

natum. Ad summam tria verba citò dicat , & servum me ducat. Hunc deum quis colet ? Quis credet ? Denique dum tales deos facitis, nemo vos deos esse credet. Summa rei , P. C. si honeste inter vos gessi, si nulli durius respondi, vindicate injurias meas. Ego pro sententia mea hoc censeo. Atque ita ex tabella recitavit.



[406/407] Quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Syllanum, generos duos, Pompeium Magnum & L. Syllanum, socerum filiae suae Crassum, frugi hominem, tam similem sibi, quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, Messalinam uxorem suam , & ceteros, quorum numerus initi non potuit : placet mihi in eum severè animadverti , nec illi rerum judicandarum vocationem dari , eumque quàm primum exportari , & coelo intra dies xxx

excedere, olympo intra diem tertium.



Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos,


Illuc unde negant redire quemquam.


Dum descendunt per viam sacram , interrogat Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum , num Claudii funus esset ? Et erat omnium formosissimum , & impensa cura plenum , ut scires deum efferri , tibicinum , cornicinum, omnisque generis aeneatorum tanta turba , tantus conventus etiam Claudius audire posset. Omnes laeti , hilares. P. Rom. ambulabat tamquam liber. Agatho , & pauci causidici plorabant, [408/409] sed plane ex animo. Jurisconsulti è

tenebris procedebant, pallidi , graciles , vix habentes animam , tamquam qui cum maxime reviviscerent. Et his unus cum vidisset capita conferentes , & fortunas suas deplorantes causidicos , accedit, & ait: Dicebam vobis : Non semper Saturnalia erunt.



Claudius ut vidit funus suum , intellexit se mortuum esse. Ingenti enim μεγαληγοοια naevia cantabatur anapaestis.


Fundite fletus

Edite planctus ,

Fingite luctus ,

Resonet tristi

Clamore forum ;

Cecidit pulchre

Cordatus homo ,

Quo non alius

Fuit in toto

Fortior orbe.

Ille citato

Vincere cursu

Poterat celeres;

Ille rebelles

[410/411] Fundere Parthos,

Levibuque sequi

Persida telis ,

Certaque manu

Tendere nervum:

Qui praecipites

Vulnere parvo

Figeret hostes ,

Pictaque Medi

Terga fugacis.

Ille Britannos

Ultra noti

Littora ponti ,

Et caeruleos

Scuta Brigantas

Dare Romuleis

Colla cathenis

Jussit, & ipsum

Nova Romanae

Jura securis

Tremere Oceanum.

Destete virum ,

Quo non alius

Potuit citius

Discere causas,

Una tantum

Parte audita,

Saepe & neutra.

[412/413] Quis nunc judex

Toto lites

Audiet anno ?

Tibi jam cedet

Sede relicta,

Qui dat populo

Jura silent,

Cretaea tenens

Oppida centum.

Caedite moestis

Pectora palmis ,

O causidici,

Venale genus :

Vosque poetae

Lugete novi ,

Vosque in primis

Qui concusso

Magna parastis

Lucra fritillo.



Delectabatur laudibus suis Claudius, & cupiebat diutius spectare.  Injicit illi manum Talthybius deorum nuncius, & trahit capite obvoluto, ne quis cum possit agnoscere, per campum Martium : & inter Tyberim & viam tectam descendit ad inferos.



Antecesserat jam compendiaria via Narcissus libertus , ad patronum excipiendum, & venienti nitidus, ut erat à Balneo, occurrit, & ait: Quid dii ad homines ? Celerius, inquit Mercurius, [414/415] & venire nos nuncia. llle autem patrono plura blandiri volebat quem Mercurius iterum festinare jussit, & virga morantem impulit. Dicto citius

Narcissus evolat. Omnia procliva sunt, facile descenditur. Itaque quamvis podagricus esset, momento temporis pervenit ad januam Ditis : ubi jacebat, ut ait Horatius , bellua centiceps , sese movens , villosque horrendos excutiens pusillum superturbatur , (albam canem in deliciis habere consuerat) ut illum vidit canem nigrum

villosum sane : quem non velis tibi in tenebris occurrere. Et magna inquit voce : Claudius Caesar venit. Ecce extemplo cum plausu procedunt cantantes:


ευρηχαμεν, σωχαιωμεν.


Hic erat C. Silas Cos. desig. Junius Praetorius, Sex. Trallus, M. Helvius Trogus , Cotta, Tectus , Valens, Fabius , Equ. Rom. quos Narcissus duci jusserat. Medius erat in hac cantantium turba Mnester Pantomimus, quem Claudius decoris caussa minorem fecerat. Nec non ad Messalinam citò rumor percrepuit , Claudium venisse. Convolarunt primum omnium liberti, Polybius, Myron , Harpocras, Amphaeus & Pheronactes , quos omnes , necubi

imparatus esset , praemiserat. Deinde praefecti duo , Justus Catonius , & Ruffus Pompeii F. Deinde amici , Saturnius Lucius, & Pedo Pompeius , & Lupus , & Celer Asinius , consulares. Novissime fratris filia, sororis filia , gener , socer , socrus , omnes plane consanguinei. Et agmine facto Claudio occurrunt. Quos cum vidisset

Claudius ) exclamat , Παντα φιλων πληρη, Quomodo vos huc venistis?



[416/417] Tum Pedo Pompeius : Quid dicis homo crudelissime ? Quaeris quomodo ? Quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector ? In jus eamus : ego tibi hic sellas ostendam. Ducit illum ad tribunal AEaci ; is lege Corneliâ , quae de ficariis lata est, quaerebat : postulat , nomen ejus recipi, edit subscriptionem: occisos Senatores XXX. Equites Rom. CCCXV. atque plures : ceteros CCXXI. οσα ψαμαθος τε υονις τε.



Exterritus Claudius oculos undecumque circumfert, vestigat aliquem patronum qui se defenderet. Advocatum non invenit. Tandem procedit P. Petronius, vetus convictor ejus, homo Claudiana lingua disertus , & postulat advocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus. Incipit Petronius velle respondere. AEacus homo justissimus, vetat Illum tantum altera parte audita condemnat, & ait:


ειηε παθοι παη ερεξε, διχητιθεια λενοιτο.


Ingens silentium factum est. Stupebant omnes, novitate rei attoniti : negabant hoc umquam factum , Claudio iniquum magis videbatur , quàm novum. De genere poenae diu disputatum est , quid illum pati oporteret. Erant qui dicerent , si uni dii laturam fecissent, Tantalum sici periturum , nisi illi [418/419] succurreretur : non umquam Sisyphum onere elevari : aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam. Non placuit illi ex veteranis missionem dari, ne vel

Claudius umquam simile speraret. Placuit novam poenam excogitari debere, instituendum illi laborem irritum , & alicujus cupiditatis species sine fine & affectu. Tum AEacus jubet illum aleâ ludere pertuso frititto. Et jam coeperat fugientes semper tesseras quaerere , & nihil proficere.



Nam quoties missurus erat resonante fritillo,

Utraque subducto fugiebat tessera fundo:

Cumque recollectos auderet mittere talos ,

Lusiiro similis semper , semperque petenti ,

Decepere fidem : refugit , digitosque per ipsos

Fallax assiduo dilabitur alea furto :

Sic cum jam summi tanguntur culmina montis,

Irrita Sisypho volvuntur pondera collo,



Apparuit subitò C. Caesar, & petere illum in servitutem coepit : producit testes, qui illum viderant ab illo flagris, ferulis , colaphis vapulantem. Adjudicatur C. Caesari : illum AEacus donavit. Is Menandro liberto suo tradidit, ut à cognitionibus ei esset.


FIN.